ARBORUM Ordines recti

ARBORUM Ordines recti
ARBORUM Ordines recti
viae dictae. Virg. Georg. l. 2. v. 284.
Omnia sint paribus numeris dimensa viarum.
Et supra, v. 278.
---- ---- Omnis in unguem
Arboribus positis secto via limine quadret.
Xenophonti, ὀρςθοὶ ςτίχοι τῷν δενδρων καὶ πάντα εὐγώνια: Ciceroni illum locum vertenti, Directi in quincuncem ordmes. Quid autem quincunx sit, infra vide. Eôdem omnino modô in delineatione ac descriptione urbium condendarum, quae in solo areae formabatur, sectio viarum et directio praecipue spectata, quam Graeci ῥυμοτομίαν dixêre; ut videl. omnia rectis ordinibus dimensa essent. Quâ parte cum laboraret Athenarum urbs, inde κακῶς ἐῤρυμοτομημένη dicta est Dicaearcho. Salmas. ad Solin. p. 821. Vide infra in voce Ruga.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”